monumenta.ch > Plinius > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 31
{XII} nunc vero e tanta cadens altitudine multumque, dum venit, sordescens et obvio terrae halitu infectus, praeterea e fronde ac pabulis potus et in utriculos congestus apium - ore enim eum vomunt -, ad hoc suco florum corruptus et alvis vitiis maceratus totiensque mutatus, magnam tamen caelestis naturae voluptatem adfert.